

Liber Primus Samuelis*
Caput 10: Versus 12
Et quis.Quasi quis major illo in dignitate et sapientia? Potest ergo tanquam pater et magister inter prophetas versari.Et quis pater eorumid est prophetarum, subauditur nisi Deus.Mystice, seniores Israel, reprobato Samuele, regem sibi petierunt, et Scribae cum Pharisaeis, repulso Christo vero sacerdote, clamaverunt:Non habemus regem nisi Caesarem[Joan. 19.], undeSamuelinterpretatur: nomen ejus Deus; Saul, petitus sive petitio, qui a populo est postulatus, Barabbas intelligitur. Cis durus vel vomens; Abiel, pater meus Deus, Judaei enim duri et vomentes Deum Patrem confitendo, Filium negant; sed qui negat Filium, negat et Patrem qui misit eum[I Joan. 2.]. Saul asinas patris quaerens, in regno assumptus est. Salvator a Patre missus ad oves quae perierant domus Israel, super cunctum populum in regem constitutus est. Tot enim sunt asinae quot oves. Saul accepit armum, et Christus principatum[Matth. 15.]. Saul a Samuele est unctus, et Unigenitus a patre spirituali unctione delibutus. Ab numero Saul supereminebat, quia caput nostrum super nos est Christus[I Cor. 11.].